- ACROPOLIS
- I.ACROPOLISarx Atheniensum. Athenae enim in tres partes dividebantur: Aeropolin, Asty, et Pyrenaeum portum. Acropolis etiam urbs Libyae apud Steph. Est etiam alia eiusdem nominis in Aetoliâ, teste eôdem. Incolae Acrogolitoe, vel Acropolienses. Sacra erar Atheniensium Acropolis Minervae, quae proin Catullo in Argonaut. dicitur Diva.--- --- retinens in summis urbibus arces.Superstes est hodieque, et validô tenetur Ianizerorum praesidiô. Da illa Hugo Favolius Hodocp. Byz. l. 3.Arx tantum celebris hôc tempore montis eodemQuaeque impostâ iugo est, vastas prospectat in undasAequoris, et circum dispersa mapalia, et omnesExterno indigends nocno tutatur ab boste.Nobilis arx, toto quâ non est altera GraioNota magis regno, validisquo instructior armis etc.In fastigio turris Lunulae eminent Turcicae aurô longe lateque splendentes, herbae eriam genus quoddam peculiare, quae noctu insigni fulgore micet, in latere montis, cui Acropolis insidet, prognasci memoratur. Pars muri, Pelargica olim dicta, ab Hyperbio et Euryalo, qui, quod peregre advenissent, πελαργοὶ i. e. ciconioe, vocati sunt: altera pars, quae murus Cimonius, a Cimone Miltiadis filio arci circumdata est. Accessus erat per unicam portam, porticu celebri, quae Propyloeum dicta, insignem. Vide Franc. Rossaeum Archaeolog. Atticae l. 1. c. 2.II.ACROPOLISoppid. in littore provinc. Principatus citerioris in regno Neapolitano.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.